- MINISTERIUM
- MINISTERIUMabacus, mensa, in qua pocula reponuhtur. Glossar. Lat. Gr. Abaci Delsicae, Μινιςτέριον, quod ad abacum stent Ministri. Sic autem appellant Credentiam seu mensulam iuxta altare, in qua reponumtur vasa sacra. Interdum pro vasis ipsis. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 43. Ducentarum librarum argenti pondus Ministerium eius numquam transiit. Nonnumquam pro districtu seu territorio, intra quod Ministeriales et Offi ciales ministeria sua exercebant. Vide Formulas Veteres c. 30. apud Bignonium. Etiam pro beneficii seu feudi specie, quae sub certi obsequii ac servitii conditione concedebatur, Lamb. Ardensis p. 176. Flandri Mestiers vocunt, apud quos nota quatuor Flandriae Ministeria, les quatre Mestiers de Flandres. Pro officiis porro maioribus et minoribus, in Imperator. et Regum palatiis Magnatumque hospitiis: Unde Galli hauserunt vocem Mestier, quam primitus Aulae Regiae ministris maioribus, postea quibusvis artisicibus attribuerunt. Tandem, pro Ministris, unde apud Hegesippum l. 1. c. 15. Quibus ilico cum Tyrone correptis, Tryhon ex Ministris aulae Regiae, cui tondendi ars atque usus suppeditaret: reponit Gronov. Tryphon ex ministeriis. Quomodo idem Auctor locutus fuerat c. 12. Ambrofius Serm. 8. in Psalm. 118. Illa, quae caelestium vel potestatum, vel ministeriorum sunt. Sic θεραπεῖαι Basilio περὶ φθόνου, ubi potestatibusitidem Ministeria iungit. Cyprianus de lapsis: Non in Sacerdotibus religio devota, non in Ministeriis fides integra. Sic certe et membraner Gronovii. At Pamelius, remotô, ut ait. quod Remboldus invexerat, Ministeriis, subiecit Ministris. Quid invidemus vero Cypriano elegantiam suam? Nam ne hoc quidem sine Auctofibus antiquioribus. Tacit. Annal. l. 13. c. 27. Hinc plerumque tribus, decurias, ministeria, Magistratibus et Sacerdotibus, cohortes etiam in Urbe eonscriptas. Et Histor. l. 2. c. 59. Donec Iunius Blaesus eircumdaret Principi ministeria. Sic Officia Ministrorum, pro ipsis Ministris, Ambros. de Offic. l. 1. c. 20. etc. Vide Gronov. Observat. in Eccl. c. 12. et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.